- PACUVIUS
- I.PACUVIUSBrundusinus poeta, Tragoediarum scriptor, A. 600. Urb. Cond. Ennii poetae ex sorore nepos. Romae picturam exercuit, ac fabulas venditavit: Inde Tarentum transgressus, prope nonagenarius diem obiit. Hieronym. in Chron. Euseb. Plin. l. 35. c. 4. etc. Eius epitaphium exstat apud Agellium, l. 1. c. 24.Adolescens, tametsi properas, hoc te saxum rogat,Ut se aspicias, deinde quod scriptum est legas:Hîc sunt poetae Pacuvii sita MarciOssa: Hoc volebam nescius ne esses. Vale.Hic, ut Quinctilianus ait, l. 10. c. 1. gravitate sententiarum, pondere verborum, auctoritate personarum clarissimus fuit, citra tamen nitorem. Horat. l. 2. Ep. 1. v. 55.——— ——— AufertPacuvius docti famam senis, Accius alti.Eius lectione et imitatione antiquarii delectabantur. Pers. Sat. 1. v. 77.Sunt quos Pacuviusque et verrucosa moraturAntiopa, aerumnis cor luctificabile fulta.Martial. l. 11. Epigr. 91. v. 5.Attonitusque legis terrai frugiferai,Accius et quicquid Pacuviusque vommunt.Nic. Lloydius.II.PACUVIUSlegatus Cn. Sentii in Syria, mortuô Germanicô sub Tiberio, de quo sic Seneca ep. 12. Pacuvius, qui Syiiam usis suam fecit, cum vinô et illis funereis epulis se sepelisset, quasi sibi parentaverit, sic in cubiculum ferebatur a coenâ, ut, inter plausus exoletorum, hoc ad symphoniam caneretur, βεβίωκε, βεβίωκε, nullô non se die extulit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.